Latin
COROLLARIVM
Kepler, Astronomiae pars optica 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Sequitur hinc à quolibet superficiei lucentis puncto, radium pyramidalem in obiectum parietem prouici, cuius basis figurae fenestrae sit similis; itaque descendentem à tota superficie lucente radium in illustratum parietem constare ex infinitis in potentia figuris, fenestrae similibus, se mutuo confundentibus, &ferè in idem partetis spatium incumbentibus; quae terminos tamen singulae proprios habiturae sint, si separentur. PROPOSITIO II. Si vnicum punctum luceat, à pariete &fenestra propinquis inaestimabili sub motum interuallo, lumen in pariete recte obiecto non figuram tantùm, sed &quantitatem fenestrae, quam recto itinere transiit, repraesentabit. Sit in priore figura lucens punctum E. fenestra FGH. paries illustratus MKL. &sit proportio EO. ad OF. inaestimabilis; vt si EO. metiretur distantiam fenestrae &solis vel lunae immanem, OF. vero pusillam diametrum fenestrae. Dico FGH. &MKL. ad sensum aequales esse. Cum enim FO. vel quaecunque linea ex centro fenestraeFGH. sensibilem habeat proportionem ad OI. quia suppronuntur propinquae superficies, sed OF. insensibilem ad OE. habebit &FI. insensibilem ad OE. Quare perpostulatum, radii EF. &EO. connexi basi FO. insensibilem ad se quantitatem habente, sunt ad sensumaequidistantes. Aequales verò Ul sunt EOF. EIM. anguli, &in eodem trianguli EIM plano, quareper 27. primi Eucl. OF. &IM. sunt aequidistantes, &per 33. eiusdem, aequales ad sensum. Idem porro de quibuscunque ex O. &I. centris similiter eductis demonstrari potest. Tota ergo FGH. toti MKL. ad sensum aequalis est: sed &similis per primam huius. Si ergo vnicum, &cętera, quod erat demonstrandum.