Latin
LEMMA II. Problema
Kepler, Astronomiae pars optica 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
LEMMA II. Problema. Punctum inuenire, quod totidem diametris lucentis distet à lucente, qtot diametris fenestrae distat à senestra. Sit NEP. diameter lucentis, eque aequidistans, &perpendiculariter subiecta FOG. diameter fenestrae, &EO. perpendicularis ad vtramque. Ducantur e: N. &P. rectae per F. &G. terminos donec concurrant. Concirsus sit I. dico hoc esse punctum imperatum. Cùm enim in trangulo NIE. lateri NE. aequidistet FO. erit vt IO. ad OF. sic II. ad EN. quare vt IO. distantia I. ab O. ad FG. duplam, quae est diameter fenestrae, sic IE. distantia L. ab E. lucente ad NP. duplam ad NE. &dimetientem lucentis, quod erat faciendum. Hinc autem patet, diametrum fenestrae debere minorem esse, quàm lucentis.