Latin
LEMMA II. Problema
Kepler, Astronomiae pars optica 48
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO VI. Cum fenestra totidem suis dimetientibus à pariete distat, quot superficies lucens suis: confusio figurarum est euidentißima, &figura radii ex aequo participat de vtriusque figura. At cum paucioribus suis dimetientibus abest à pariete fenestra; figura radii, situsque eius propiùs accedit ad figuram fenestrae: Cum vero lucens paucioribus suis dimetientibus abest è pariete; figura radii magis imitatur figuram lucentis, euerso situ, &quò magis illud, hoc magis &hoc. Sit superficiens lucens QRSPN. centro E. diametro NP. sit &fenestra FOG. cui N P. diameter, &tota figura ęquidistet, perpendiculariter subiecta. Ducatur ex E. perpendicularis per O. quae sit E I. Et in linea EI. per lemma secundum inueniatur punctum, quod totidem fenestrae diametris absit à fenestra, quot lucentis diametris abest à lucente, connectantur etiam EF. &PO. sic EG. &NO. &continuentur, donec concurrant in KL. Dico si hoc situ fenestrae &lucentis radius creetur inl. aequaliter se habiturum, &ad figuram E. lucentis, &ad figuram O. fenestrae. Sin creetur &cadat cis I. versus O. quo propior sit centro O. hoc propiùs accessurum ad figuram O. obliterata figura E. Contra si cadat vltra I. quò longius ab O. distet, hoc exquisitiùs repraesentaturum figuram E. lucentis, obliterata paulatim figura O. Ad hoc obtinendum nota primum, quod puncta concursuum KIL. per lemma primum premissum, sunt in eadem linea, quae aequidistat NE. lucenti. Proinde omnia tria sunt in superficie illuilustranda. Deinde radii FK. &GL. ex E, centro lucentis per terminos senestrae FG. demissi, deferunt (per 1. huius corollarium) figuram fenestrae in planum I.