Latin
DEFINITIO I
Kepler, Astronomiae pars optica 60
Unproofread scanNot analysed yet
DEFINITIO I. Primum ex Catoptrice, in quam ingredimur, definitionem Imaginis desumptam in vestibulo colloco. Dicunt enim imaginem Optici, cùm res ipsa quidem cum suis coloribus &figurae partibus cernitur, sed situ alieno, alicubi &alienis induta quantitatibus &partium figurae proportione inepta. Breuiter, imago est visio rei alicuius, cum errore facultatum ad visum concurrentium coniuncta. Imago igitur per se penè nihil est, imaginatio potiùs dicenda. Res est composita ex specie coloris vel lucis reali, &quantitatibus intentionalibus. Cum igitur imago sit visus opus, de visu quoque praemittenda sunt aliqua. Etenim in imagine sunt haec quatuor potissimùm, Color, situs seu plaga, distantia, quantitas, quorum singula, quo visorii instrumenti adminiculo, quibus subsidiis comprehendantur, explicandum: quamuis eadem Vitellio libro 3. &4. explicauerit. Nobis tamen demonstrationi institutae est paulò propiùs adremigandum. PROPOSITIO I. Cùm igitur visio sit passio, &passio fiat per contactum, nihil igitur dictorum comprehendetur citra contactum, aut contactus qualemcunque rationem. Contactus autem hic intelligitur superficierum oculi &speciei seu radiorum à rebus (per superiora) defluentium. PROPOSITIO II. Cum igitur aliquid accidit speciei lucis &coloris in medio itinere, vt à superficiebus vel politis vel mediorum densiorum, vel repercutiantur vel refringantur, id tanquam à contactu oculi planè &omni respectu remotum, non comprehendetur ab oculo aut sensoriis facultatibus, oculo astantibus. PROPOSITIO III. Iam hoc à sensu petitum in confesso sit, visionem legitimam fieri, quando valuae seu pupilla oculi, lucis radio proximè aduenienti opponitur. Inde sequetur, visum deplaga vnde lux adueniat, per hanc oculi totiusque vultus directionem, ceu adminiculum, certiorem Proreddi.