Latin
DEFINITIO I
Kepler, Astronomiae pars optica 61
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO IV. Etiam statim &hoc patet, necesse esse, vt visus in errore versetur, de plaga mundi seu situ rei statuens, cum species seu radii à rebus dependlentes, inque superficiem politam allapsi, repercutiuntur ad visum in plagam oppositam. Cum enim in superiori schemate, B. oculus ad plagam BD. conuertatur, nec possit repercussum radii ADB in D factum persentiscere, per 2. huius capitis, situm ergò rei in A. i maginatur sibi in plaga BD. scilicet in E. ita imago à re sua causâ loci diuellitur. Idem esto iudicium in refractione. Nam etsi hîc plagae non permutantur oppositis, sensibiliter tamen differunt.