Latin
CAPVT I
Kepler, Astronomiae pars optica 7
Unproofread scanNot analysed yet
Proparttrea corpora ipsa, cum per sese suarum superficierum finibus continerentur, nec sese ipsa multiplicare possent in orbem; varijs suit praedita virtutibus, quae nidulantes quidem in corporibus, seinsis verò paulò liberiores, &materiâ carentes corporeâ, sed sui quadam constantes materiâ, quae dimensiones suscipit Geoinetricas, egrederentur, orbemque adfectarent: vt pręcipuè in Mignete, sed &in multis aliis clarè apparet. Quid mirum igitur, si principium illud omnis in mundo ornatus, quod diuinus Mosesquasi quoddam Creatoris instrumentum, ad figuranda &vege anda omnia, die statim primo in materiam vix conditam intreducit: si hoc inquam principium, &res in toto corporeo mundopraestantissima, matrix animalium facultatum, vinculumque corporei &spiritualis mundi, in leges easdem transiuerit, quibus mandus erat exornandus. Sol itaque corpus est quodpiam, in eo hac sese rebus omnibus communicandi facultas, quam lucem appellamus; cui vel ob hanc causam medius in toto mundo locus, ¢rum debetur, vt aequabiliter perpetuò sese in Orbem totum diffunderet. Solem omnia alia, quae lucis sunt participia, imitantur. Ex hac consideratione quasi quaedam propositiones fient, quae sunt apud Euclidem, Vitellionem, &caeteros inter pr. ncipia.