Latin
PROPOSITIO I
Kepler, Astronomiae pars optica 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO I. Luci effluxus veleiaculatio competit à sua origine in locum distantem. Dictum enim est, debuisse illam communicari corporibus omnibus. Ea communicatio fieri debuit dimensionum coniunctione: diximus enim cadere lucem in leges Geometricas, &considerari in loco vt corpus Geometricum. Ergo communicabitur aut per accessum fontis sui ad res, quod absurdum est, &communicatio nulla; relinquitur igitur, vt per egressionem localem, effluxumque à corpore suo. PROPOSITIO II. Punctum quodlibet infinitis numero lineis effluit. Scilicet vt orbem omnem circumcirca illustret, quod fieri debere diximus. Sphaericum autem infinitas habet lineas.