Latin
PROPOSITIO XVIII
Kepler, Astronomiae pars optica 72
Unproofread scanNot analysed yet
magis magisque admouet punctis FG. adeò vt detur situs, vbi ex inferiori oculo linea HG. per G. punctum reflexionis continuata priùs iterum secet circumferentiam GE. quàm cum linea CE. ab altero oculo ad alterum reflexionis punctum ductâ concurrat. Ex his igitur apparet, non esse vniuersaliter verum, locum imaginis esse in perpendiculari, nisi &haec limitatio accedat, vt visus respectu speculi collocetur ita, vt natura monstrat. In concauis idem demonstratur in contrarium. Nam contrariorum idem est iudicium, cęteris paribus. Est autem, vt hoc etiam addam, quicquid huius vnico oculo notari potest, aut insensibile, cùm arcus circuli repercussuum, angulum visorium varians, semper sit minor ipsâ pupillâ oculi, ideoque &repercussus vtriusque perquàm tenuis differentia: aut si bini oculi speculo tantum appropinquent, tantumque inclinentur, vt magnus aliquis arcus inter puncta repercussuum interiaceat, visus impeditur, vt priùs dictum, &laeditur, ob turbatam axium vtriusque oculi, &coangustationis foraminis vueae proportionem.