Latin
PROPOSITIO XIX
Kepler, Astronomiae pars optica 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIX. Demonstrandum iam est idem etiam in refractionibus fieri, quod quidem expertentia manifestißimè testatur, vt ambobus oculis in eadem refractionis superficie versantibus, &valdè ex obliquo intuentibus, imago è perpendiculari excedat, &oculis appropinquet: siquidem &oculorum interstitium sat propinquè admoueatur: ita vt inter refractiones ad vtrumque oculum sensibilis differentia intercedat. Circulum EDAB secet recta AB in punctis A. B. quae connecte cum D. &E. quibuscunque circumferentiae punctis ex vmo latere stantibus. Erunt lineae DA. DB. EA. EB. quae continientur in partes A. B. aliquousque, in F. G. K. I. Secabunt igigtur se DB. AE. sectio sit H. Ergò per 31.