Latin
PROPOSITIO XIX
Kepler, Astronomiae pars optica 73
Unproofread scanNot analysed yet
tertii aequales erunt ADB. AEB. aequales verò &DHA. EHB. Residuus ergò DAH. residuo HBE erit aequalis. Sed &DAH. FAK. aequales, item &HBE. GBI. Ergò &FAK. GBI. aequales. His ita positis sit visus in FG. &haec omnia puncta ex supposro in eadem superficie: medium densius sit AB. Punctum vibians radios in E. Refracti FAE. GBE. Quare si ęquales essent refractiones in A &B. vt hic ex structura facti sunt KAF. IBG aequales: patet ex superioribus, quod imago puncti E futura sit in D. scilicet in concursu FA &GB. Cumque puncta circumferentiae versus A semper sint propiora ipsi perpendiculari ex A super AB. (dummodò sint inter A &punctum circumferentiae, vbi perpendicularis ad AB. circulum tangit:) Semper igitur D erit propior, quàm E. Ergò posito, quòd refractiones in A &B fiant aequales, imago in medio densiori appropinquat oculo à perpendiculari ex E. puncto viso in BA superficiem ductâ, idque circa horizontem, cùm FAB angulus est paruus. Caeterùm quia obliquitas incidentiae EA. in AB. per 20. primi capitis est in causa refractionis, crescente ergò causâ, crescet effectus, &contrà. Quare in A. refractio erit minor, quia EA. minus à perpendiculo declinat; in B. refractio erit maior, quia EB. plus inclinatur. Minor ergò cùm sit KAF. quam IBG. minor ergo &DAH. quàm HBE. Maior ergò ADH. quàm HEB. Ergò ADH. &locus imaginis D. recipit se intra circumferentiam, &appropinquat ipsi A. plus quàm D. punctum circumferentiae, per 21. primi Eucl. Prius autem ipsum D. plus appropinquabat ad perpendicularem ex A. quàm visibile E. cum sua perpendiculari in BA.