Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 79
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque de sua sententia alium tradidit modum, qui vapores causam statuat refractionibus; certum esse spatium siderum radiis, quòd imperturbati per vapores transire possint: itaque si quem in locum superficiei terrenae perueniant breuiori per vapores itinere, quàm est hoc spatium, refringi minimè. Quâ verò à latere transitus, spacium constitutum superet, omninò frangi. Hoc pacto sperauit se negocio satisfecisse. Multa pro &contra dicta, disputatio adeò inuoluta est, vt me vix expediam. Qua in sententia post hanc cum Rothmanno dissertationem Tycho manserit, habes in Progym. tomo primo folio nonagesimo secundo. Caeterùm, quod inter principia rerum constituendarum fieri solet, vtrique aqua haesit. Nam si genuinam Refractionum mensuram adhibuissent, neque Tychoni opus fuisset allegare genuinam refractionum causam, geminata inquam corpora, alterum aeris, alterum vaporum, neque Rothmannus negasset insensibile quippiam refringilucem, etiam versus verticem. Denique apparuisset, superficiem quę frangit radios, neque vaporum esse temere oberrantium, neque corporis alicuius sublimis ad Lunae confinia, sed planè aeris eius, in quo nos homines spiritum eum in modum trahimus, quo pisces trahunt aquam. Statuisset itaque Tycho, non successoriam attenuationem aeris in aetherem, &obliterationem densitatis aeriae; sed manifestum &euidens discrimen, quod si quis supra consisteret, non minus ipsi in oculos esset incursurum, ac iam superficies, quae aerem ab aqua separat, in oculos incurrit. Rothmannus contra non impegisset in principia optica, feriri à luce superficiem densioris medii, nec tamen mutuum quicquam pati, nec refringi: quodque non est in singulis parribus, in conduplicatis inesse; &profunditate mediorum refringi radios, non superficiebus: quae omnia absurda sunt. II. Varij variorum modi metiendarum Refractionum refutati.