Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 80
Unproofread scanNot analysed yet
Magno constitit vel solus modus mensuraque Refractionum: nec sic impunè admittendus es lector; quin per eadem priùs dumeta inquisitionum traducaris, quae ipse perreptaui; vt quia fructum communem es habiturus, laborem quoque praelibes. Quamuis in tuam vtilitatem hoc cedit, vt quia nondum nihil superest, quod in refractionum causa desideres, mensuram tamen certò scias nullam superesse aliam, perlustratis omnibus recessibus: habeasque quaerendi methodum ob oculos, cuius solius intuitus maximi argumenti loco est, non ex arbitrio susceptum hunc metiendi modum. Eiusmodi namque est, vt affectatus, non è rerum natura oblatus esse videri possit, nisi monearis. Primùm hoc in genere facilè constat à sola experientia, densitatem pellucidi esse in causa Refractionum, quod supra etiam à priori demonstrauimus. prop. 14. primi capitis. Deinde &hoc certum, si lux perpendiculariter incidat in superficiem; eam non refringi, at tantò euidentius refringi, quan tò incidit obliquius. Igitur &incidentia concurrit ad causam, quod supra quoque prop. 20. 1. capitis à priore deducere sum conatus. Patet igitur, permisceri vtramque causam, sic vt nihil praestet densitas, si mente remoueas incidentiam; quia species incidentię, ea scilicet, quae ad angulos rectos fit, refractione densum planè spoliat. Argumentum euidens eius, quod supra p. 10. &14. primi capitis à priori deduxi, non pati lucem a densi corpore, sed a sola superficie: Incidentia enim est terminatio motus, motus in recta est: Rectae termini puncta, &infinitarum contiguarum terminus est superficies (quae habet infinita continuata puncta) non verò corpulentia. Quare non in corpulentia densi, sed in superficie consistit refractionis causa. Hęc sint nobis certa iudicandarum mensurarum principia. Non est igitur haec iusta refractionum mensura, quae alterutram harum causarum solam sequitur.