Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 82
Unproofread scanNot analysed yet
Ac etsi quintò haec opinio videtur cum densitate coniungere incidentiam, tamen re vera separat; quia incidentiam non aliter considerat, quàm quatenus auget prolixitatem transitus, quae etiam aliundè, vt modo depressione fundi, augetur. E contrario tenebitur eiusdem culpae, qui dixerit, differentiam incidentiarum radij Solis in superficies aëris &terrae, mensuram esse refractionis. Vt quia certum est, refractiones quas Astronomi considerant, fieri à circumfuso terris aere. Sit ergò Terrae superficies C. quam tangat recta CF in puncto C. aëris superficies ex eodem centro A sit DE. &CF secet hanc in D. Tangat igitur aliqua superficiem DE in D puncto sectionis, quae sit GD. Igitur si C F fiat radius lucis, is coincidet cum tangente superficiei terrae, erigetur ad f-tangentem GD ad certum angulum, differentia incidentiarum est GDC. Ea paulatim minuitur, ita vt in vertice nulla sit, quia à vertice radius ad vtramque tangentem perpendicularis, &ad rectos descendit. Si ergo quis dixerit, refractiones proportionari his angulis GDC. Concinna videbitur haec ratio metiendi refractiones; propterea, quòd ad quamcunque altitudinem sphaerae aëris, sequitur sua refractio maxima horizontalis, ita vt vide atur experientiae satisfacere. Verùm haec quoque falsa est, quia vti dictum, separat rationem densi à figura seu incidentia, quae erant coniungenda. Nam hac quidem ratione non aliae futurae sint refractiones, vel saltem refractionum incrementa, à nulla ad summam, siue tenui aëre, seu vitro, pellucida sphaera constet. Patet autem experimentis, in varietatem densorum mediorum spargi etiam incrementorum diuersas formas.