Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 81
Unproofread scanNot analysed yet
Prima Prim hic impingit eorum sententia, quae mensuram quaerit in nuda prolixitate transitus per medium densius. Multiplex error. Sit superficies densi AB. fundus CD. Iux radians E. radij EC. ED. Dicit haec opinio, sic esse ad se inuicem refractionum angulos, vt sunt partes radiorum directorum sub denso AC. ad BD. Primùm statuetur in recta incidentia aliqua refractio, quod repugnat sensui, &prop. 20. primi capitis. Deinde refractio horizontalis in denso rectilineae superficiei excrescet in infinitum. Nam BD ad AC est vt secans anguli nullius, hoc est, vt radius ad secantem AEB complementi incidentiae. Notum autem, secantem gr. 90. esse lineam infinitam. At experientiâ notum, esse horizontali refractioni certum suum modum in aqua. Circulus enim angulorum mensor seipso finitur, &quatuor rectos amplectitur. Cumque sit refractio nisus ad perpendicularem, non est maior angulus eius, quae horizonti parallelos, est cum perpendiculari, quam rectus. Non potest igitur ne maxima quidem, medij densissimi esse maior angulo recto. Tertiò refractionis causa fiet corpulentia, quod supra p. 10. primi capitis refutabatur. Quartò aucta profunditate medij augebitur refractio. Continuetur enim EC in G. Maior igitur fiet proportio AG ad BD manentem, quàm AC ad eandem. Maior igitur refractio in A manente illâ in B. Hinc sequetur, quod vbique Rothmanni argumenta redolere videntur, ACG non esse rectam, sed arcum, quod prop. 22. primi capitis negauimus, &experientiâ facile est refutare. Statue tria puncta in aere in eadem recta, imple situlam aquâ, ordina visum, vt extrema simul comprehendas, medium iterum coincidet extremis planè, vt prius in aere. Et caue te moueat baculi in aqua incurui, in aere recti phantasia. Nam is nihil ad hoc experimentum. Videtur enim non eâdem, sed diuersis refractis. Sequi autem id quod dixi, sic patet. Ex A descendat refractus AH in fundum H. Auctâ fundi profunditate ex ea parte, quia simul augetur angulus, descendat ergò ex A plus refractus Al. Patet manifestè, quod A. H. I. puncta non sint futura in recta.