Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 87
Unproofread scanNot analysed yet
Adde quod ratio ipsa cespitat, &dum dimensiones captat seipsam vix capit aut percipit. Pergo ad modos alios. Cùm ergò densitas planè sit in causa refractionum, &refractio ipsa compressio quaedam videretur lucis, vtpote ad perpendicularem; subijt animum inquirere, an quae proportio mediorum causa densitatis, eadem sit proportio fundi spatiorum, quae lux primum in vacuum vas, dein aquâ superfusa, introgressa feriat. Hic modus multiplex est. Aut enim concipitur in lineis rectis, vt si quis dicat in proximo schemate, sic esse EQ lineam refractè illustratam, ad EH illustratam directè, vt est densitas medij alterius ad alterum. Vel si quis dicat F C lineam refractam, esse ad FH partem ipsius AF continuatam, vt densitas medij vnius ad alterum. Aut concipitur in planiciebus, vt si sit in hac densorum proportione potentia E Qud potentiam EH. aut circulus aut qualiscunque figurae ad consimilem. Sic enim quae est proportio EQ ad E P eius dupla esset EH. ad E I. Aut concipitur iste modus in soliditate pyramidum curtarum FHEC. FQEC. vt sicut modium ad modium in densitate, sic hae pyramides vacua ad humore plenam. Denique quia proportio mediorum est trifariae considerationis cum densitatem recipiant in longum, latum, &profundum, progressus sum etiam ad proportionem cubicam inter lineas EQ. EH quaerendas. Quin &alias consului lineas. Demittatur ex aliquo punctorum refractionis, vtpote ex G perpendicularis in fundum GY. Quaestio erit, vtrùm triangulum G IY. hoc est, basis IY. diuideretur à GP refracto in proportione densitatis mediorum. Hos modos omnes coniunxi, quia eundem omnes habent Elenchum. Nam quacunque ratione linea, planum, vel pyramis E I ad EP. aut abbreuiata YIad Y Pretineat eandem vbique proportionem, vtpote quae est mediorum, certè E I tangens distantiae puncti A à vertice fiet in horizontali distantia infinita, reddet igitur &EP. vel YP infinitam. Vnde IG Pangulus refractionis abolebitur, &approximans horizonti, paulatim minor atque minor euadet, quod ab experientiâ refutatur. Nam maximus est in horizonte. Nec illae in scenam introductę pyramides benè conueniunt cum prop. 7. 8. primi capitis. Quia species lucis superficiei dimensiones habet, non corporis. Denique haec species in ipsa superficie densioris refringitur, ab hac passione recto motu fertur, qualitercunque fundus illi occurrat.