Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 88
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur fundus &lineae El. EP &confictae hae pyramides in refractionis negocio planè accidentaria. Tandem igitur itum est ad ipsam rei imaginem, cui locum supra cap. 3. ex Opticis definiuimus in concursu radii visorii cum catheto incidentiae. Sit iam fundus, in priori schemate LK. &altitudo medii densi CK. Sit visibile in M.crecta perpendicularis in superficiem aquae ex M. sc. MI est cathetus, sit G punctum refractionis, erit recta AGI radius visorius, quia visus non percipit radium in G. frangi, quin existimat, inde aduenire totum, quorsum ipse obuius a spectante dirigitur. Concurrit ergò AGI cum MI catheto in puncto l. Quare ex Opticorum definitione 1. locus erit imaginis. Hanc imaginem primo sic consului: an semper in IE parallelo ad BC superficiem permanendo, refractionibus metiendis prębeat ansam. At hoc falsum ipse sensus oculorum testabatur. Quo enim obliquius inspicias aquam, hoc magis ascendunt imagines ad superficiem: Si directè despicias ex A in C. nulla videbitur altitudo fundi K. Quid quod motus iste tandem cum supra descripto coincidit. Probatum est enim, si DIHE (quae iam sunt loca imaginum) sint in eadem parallelo ad BC. LK. &DL. IM. HN. EK sint perpendiculares, vt hic quoque ponitur, tunc KC. NF. MG. LB concurrere in eodem puncto R. itaque esse vnum ex modis reiectis. Rursum quaesiui, vtrum à punctis suarum refractionum imagines aequaliter abessent, minimamque distantiam metiretur ratio densorum. Vt si E sit imago, Caquae superficies, K fundus, &CE ad CK. vt medium ad medium causâ densitatis. Postea F. G. B. sint tria alia puncta refractionis, &imagines in S. T. V. &CE.