Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 94
Unproofread scanNot analysed yet
Et qui externus est alteri sectionum oppositarum, is alteri est internus &contra. Sequitur ergò per analogiam, vt in recta linea vterque focus (ita loquimur de recta, sine vsu, tantum ad analogiam complendam) coincidat in ipsam rectam: sitque vnus vt in circulo. In circulo igitur focus in ipso centro est, longissimè recedens à circumferentia proxima, in Ellipsi iam minus recedit, &in parabole multò minus, tandem in recta focus minimum ab ipsa recedit, hoc est, in ipsam incidit. Sic itaque in terminis, Circulo &recta, coëunt foci, illic longissimè distat, hic planè incidit focus in lineam. In media Parabole infinito interuallo distant, in Ellipsi &Hyperbole lateralib. bini actu foci, spatio dimenso distant; in Ellipsi Elipsi alter etiam intra est, in Hyperbole alter extra. Vndique sunt rationes oppositae. Linea MN quae focum in axe metatur, perpendiculariter in axem insistens, dicatur nobis chorda, &quae altitudinem ostendi foci à proxima parte sectionis à vertice, pars nempe axis BR. vd DK. vel E. S. dicatur Sagitta vel axis. Igitur in circulo sagitta aequat semichordam, in Ellipsi maior est semichorda BF.