Latin
CAPVT IV
Kepler, Astronomiae pars optica 93
Unproofread scanNot analysed yet
Infinita enim &ipsa est, sed finitionem ex altera parte affectat, quo magis enim producitur, hoc magis fit sibiipsi parallelos, &brachia, vt ita dicam, non vt Hyperbole, expandit, sed contrahit ab infiniti complexu, semper plus quidem complectens, at semper minus appetens: cum Hyperbole, quò plus actu inter brachia complectitur, hoc plus etiam appetat. Sunt igitur oppositi termini, circulus &recta, illic pura est curuitas, hic pura rectitudo. Hyperbole, Parabole, Ellipsis, interiectae, &recto &curuo participant; parabole ex aequo, Hyperbole plus de rectitudine, Ellipsis plus de curuitate. Propterea Hyperbole quo longiùs producitur, hoc magis rectae seu Asymptoto suae fit similis. Ellipsis quò longiùs vltra medium continuatur, hoc magis circularitatem affectat, tandemque coit iterum secum ipsa: Parabole loco medio, semper curuior est Hyperbola, si aequalibus interstitiis producantur, semperque rectior Ellipsi. Cumque vt circulus &recta extrema claudunt, sic Parabole teneat medium: ita etiam vt rectae omnes similes, itemque &circuli omnes, sic sunt ¶bolae omnes similes; solaque quantitate differunt. Sunt autem apud has lineas aliqua puncta praecipuae considerationis, quae definitionem certam habent, nomen nullum, nisi pro nomine definitionem aut proprietatem aliquam vsurpes. Ab iis enim punctis rectae eductae ad contingentes sectionem, punctaque contactuum, constituunt aequales angulos iis, qui fiunt; si puncta opposita cum iisdem punctis contactuum connectantur. Nos lucis causâ, &oculis in Mechanicam intentis ea puncta Focos appellabimus. Centra dixissemus, quia sunt in axibus sectionum, nisi in Hyperbola &Ellipsi conici authores aliud punctum centri nomine appellarent. Focus igitur in circulo vnus est A. isque idem qui ¢rum: in Ellipsi foci duo sunt BC. aequaliter à centro figurae remoti &plus in acutiore. In Parabole vnus D est intra sectionem, alter vel extra vel intra sectionem in axe fingendus est infinito interuallo à priore remotus, adeò vt educta HG vel IG ex illo caeco foco in quodcunque punctum sectionis G. sit axi DK parallelos. In Hyperbola focus externus F interno E tantò est propior, quantò est Hyperbole obrusior.