Latin
99
Kepler, Astronomiae pars optica 99
Unproofread scanNot analysed yet
Erit hic AFBIOOOOO. Eritigit AF197962. BF 153208. &per 52 tertij Apollonij erit summa vtriusque 351170. quantitas axis DI. quare AD. vel BE 125585. Sic constituta Ellipsi: sit iam IBC 70. Scio quod BC. CA. aequent 351170. axem. Sit ergò, quod ponit Vitellio, refractio 24130. angulus BCA. Prodit AC 202485. BC171996. Summa 37–481. Hęc nimis magna est, debuit n. esse tantum 351170. Quare BAC nimis est magnus, &BCA minor iusto. Sit ergò maior, etiamnum paulo maior iusto. Quare etiamnum augendus paramper BCA angulus. Ita fiet maior, quàm est refractio Vitelliana. Quare nec in foco Ellipsis quaerenda est refractionum mensura. In genere enim haec quoque à vertice magnis incrementis aiget angulum dictum, at vbi ex foco exit rectus ad axem, parua sunt incrementa angulorum, penè vt in ipsa etiam hyperbola. Ergò consulatur alter modus, vt omnium mediorum causâ refractionis mensurae sint in sola Parabole, &densissimi quidem medij mensura statuatur, ductis rectis ex foco, tenuissimi verò, seu quod refractione caret, mensura capiatur, (analogicè locuendo) ductis rectis ex puncto, quod est in ipso fundo, (seu Geometricè vertice) Paraboles, depressissimum: media caetera interiecta, puncta quoque in axe interiecta sortiantur. Exempli causi in aquae refractionibus, sit A focus, in figura sequenti, AB axis, infra A sumatur C punctum, &DC inclinetur ad AB. angulo DCBSO Et in D contingat sectionem FD. secans AB in E. fiatque PDG aequalis angulo EDC. &continuetur GD. donec cum AB concurrat in I. Quaeritur primò, quanta sit altitudo puncti Cà fendo seu vertice B. vt GIA fiar 50. quantum Vitellio ponit angulum refractum ad inclinationen8o. Ergò in CDI. est DIC 5o. ICD 80. Ergò &IDC 50. quare CD. CI. aequales. Qualium ergò Cl. vel CD est 100000. talium DI est 128558. Cumque EDC. FDG ponantur aequales, item &IDE. FDG sint ad verticem, ergò IDE. EDC sunt aquales, quare vt CD ad DI. sic CE. ad EI. per 3. sexti. Erit itaque CE43753 EI56247. Demittatur iam ex D perpendicularis in TC. quae sit DK. Erit KDCIO. quare DK. 98481. KC 17365. &residua EK 26388. Et per 33 primi Apollonij, EB 13194. vt &BK. &BC30559. Demonstratum verò est à Vitellione, BA esse dimidium AM. &per 20 primi Apollonij, vt BK ad BA. sic quadratum KD ad quadratum AM183770.