Latin
ix
Kepler, Astronomiae pars optica ix
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quid est insuper in hoc opere, quod mihi fiduciam addere debeat coram Oaiestate Tua loquendi: hoc profecto est, quod immanem &insuauem laborem hausi in enucleandis materiis, tot iam secula neglectis, iisque variis, de quibus alii singulis singulos libros, totidemque patronos constituerint: neque animum expleui speculationibus Geometriae abstractae, picturis scilicet, κοὶ τῶνοντων κοὶ μὴοντον; in quibus pene solis hodie celeberrimi Geometrarum aetatem transigunt: sed Geometriam per ipsa expressa Mundi corpora, Creatoris vestigia cum sudore &anhelitu secutus, indagaui. Denique quod cum haec tum quae plura huius modi etiamnum sub manibus habeo, suscepi ad ornandam profeßionem meam, quam hactenus Maiestatis Tuae iussu &stipendiis sequor, cum dispendio non tantum valetudinis, sed studiorum etiam aliorum; quibus meae senectae, si qua futura est, &familiae, praesidium comparare &poteram, &amicorum iudicio plane debebam. Qua ex re, si quid ad me redundat incommodi id omne mihi leue reddit &iucundum, vna haec, homine Germano digna cogitatio: quod pulchrum sit in tanti Principis tam honestis obsequiis etiam mori; neque hic vinci virtute à militibus, sed munus demandatum, ceu castellum quodpiam strenue propugnare. Quam meam subiectißimam affectionem si Maiestas Tua clementißime probauerit: sat ego me foelicem existimabo foeliciorem, vbi etiam inuenerit in hoc opere, quod diuino Eius de omnibus artibus iudicio satisfaciat; quodque animus, praestantißimis inuentionibus pridem exsaturatus, hinc etiamnum concupiscat: longe vero foelicißimum: si quam hactenus expertus sum, eadem me Clementia prosequi pergat.