Latin
viii
Kepler, Astronomiae pars optica viii
Unproofread scanNot analysed yet
Vt vero hunc meum libellum in conspectum SC. CX* Tuae adducerem, eumque sub huius augusti nominis tutelam commendarem, omnia summa suadebant officia, vt quia hoc tempore Naiestas Tua bello contra Turcas omnium maximo &sumptuosissimo districta, non tamen indonatam praetermittit Astronomiam; meque Tychonicae Astronomiae deuotum liberali salario, cuius ope ista perfeci, hactenus sustentat: Ego vicißim, quacumque possem ratione, gratitudinem meam, imo &iustißimum obsequium, ostenderem, ®iam hanc in liberales artes affectionem venerarer, proque mea virili ad posteritatem commendarem, praesentes vero per me quoque intelligerent, quod latere potest neminem, quanti has pacis artes Maiestas Tua faceret quasue in hoc diuturno bello, de Eius denique Triumphis, &recuperata pace spes fouere debeant.