Latin
7.5 to 7.8
Kepler, De nive sexangula 7.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò inter nos conuenit causam non in materia quaerendam, sed in agente. Materia enem niuis est vapor, is dumoritur exterra, calore quo am suo subuectus, non alius quam continuus &quasi fluidus est: non igitur distinctus in singulares huiusmodi stellulas, Quaeras, vnde hoc stiam? Cum si talis etiam sit vapor, id oculis cerni non poßit, quia vapor pellucidus? Respondeo: Vapor existit ex resolutione humoris subterranei, quod arguitur ex eius leuitate &ascensu. In resolutione verò figurae non habent locum Id enim habet figuram ex se quod scipso terminatur, cum termini figuram constituant: vapor, resolutione facta, ex generibus humidorum est, &fluit, hoc est, scipso non terminatur, nullam igitur figuram retinet, doneccondensetur in niuem velguttam, Cum igitur constaret, causam inditae figurae sexangulae esse penes agintem, dubitatum porrò fuit, quod nam id esset agens, &quomodo ageret, num vt ferma insita, an vt efficiens extrinsecum: num ex necessitate materiae efficeret figuram sexangulam, an ex sua natura, puta cui congenitus sit vel archetypus pulchritudinis quae est in sexangulo, vel sinis notitia, ad quem ista forma conducat: Vt pateatharum quaestionum discrimen, vtamur exemplis nobilihuse sea geometricè descriptis. Nam ad quaestionem nostram plurimum factet excursus iste. Si ex Geometris quaeras, que ordine structi sint Apum alueoli, respondebunt, erdine sexangulo. Simplex est responsio ex intuitu simplici foraminum scu portarum, laterumque, quib. effermantur alueoli. Circumstant. n alueos singules, sex alij, singulis laterib. de intermedio singuli communicantes. At vbi fundos alueorum fueris contemplatus singulos trinis planis in obtusum descendere videbis angulum. Fundum hunc, (carinam potius nuncupes) cum senis alueoli laterib. copulant sex alij anguli tres altiores trilateri, planeque similes imo carinae angulo, tres humiliores quadrilateri interiecti. Praeterea considerandum esi geminum esse Alueolorum erdinem, portis auersis in contraria, posticis inter se contiguis &stipatis, angulis carinarum singularum ordinis vnius, inter angulus tres trium carinarum ordinis alterius insertis, ea arte, vt alueus quilibet non tantum sex lateribus communicet cum senis alveis in eodem ordine circumstantibus, sed etiam trinis in fundo planis cum tribus alijs alueis ex ordine auerso.