Latin
7.9 to 7.12
Kepler, De nive sexangula 7.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ita sit vt apes singulae nouem habeant vicinas, à qualibet vno communi pariete distinctae Plana carinarum trina, omnia inter se similia sunt, eius figurae, quam Geometrae Rhombum appellant. Quibus ego Rhombis admonitus, cepi in Geometria inquirere, num quod Corpus simile regularibus quinque &Archimedeis quatuordecim, ex rhombis meris constitui possit: inuenique duo, quorum alterum cognatum sit Cubo &Octaedro, reliquum dodecaedro &lcohaedro; (nam cubus ipse tertij vicem sustinet, cognatus duobus tetraedris inuicem coaptatis) primum duodecim rhombis clauditur, alterum triginta. Sed primo haec est communis proprietas cum cubo, quod vt anguli octo cuborum octonorum circa idem punctum coaptati locum omnem explent, nullo reli cto vacuo, sic Rhombici primi, obtusi seu trilateri anguli quaterni idem praestent, &quadrilateri anguli seni similiter. Itaque strui potest locus solidus ex meris hiscerhombis, sic vt semper quatuor trilateri vt &sex quadrilateri anguli ad vnum &vnum punctum concurrant. Et vt summa quaedamfiat: quando locus solidus per cubos aequales ordine recto impletur: tunc vnum cubum contingunt alij 32. angulis singulis, &praeterea sex quaternis, itaque contingentium sunt octo &triginta. At quando impletur locus solidus per rhombica aequalia: tunc vnum rhombicum contingunt alia 6 angulis singulis quadrilateris, &praeterea duodecim, angulis quaternis, itaque contingentium quomodocunque sunt octodecim Haec igitur illa figura geometrica est, regularis quam proximè, impletrix loci solidi, vt sexangulum quadrangulum triangulum consummatores loci plani: haec inquam est, quam Apes effingunt insuis aluearibus. Nisi hoc tantum dempto, quod alueoli carent tectis carinae similibus Si enim etiam haec adderent, &quaelibet apis intra alias duode. cim seu octodecim abderetur non pateret ipsi exitus, conclusae circumcirca. Itaque cum tectis non indiguerint, nihil obstitit quo minus latera sena pro modulo corpusculi sui producerent vltra modulum Rhomborum in carinis, efficerentque ea illorum attrinsecus dissimilia. Porrò Quae sit fiPorrò si quis grandius aliquod malum Granatum aperiat, videgura grano masi Punibit acinos plerosque in eapdem figuram expressas, nisi quantum imci. pedit series radicum per quas alimentum illis suum suppeditatur.