Latin
XXXIX. PROPOSITIO. –
Kepler, Dioptrice 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXIX. PROPOSITIO. –Manentibus, quae modo, si conuexitas utraque ex eodem circulo fuerit, concursus post lentem fiet in puncto, quod abest semidiametro obversi convexi ferè, hoc est in centro eius. Sint enim in schemate priori BD &EG aequales conuexitates ¢ra circulorum A. P. Secent se circuli in I productis GI in K, &DIin M. Et per sectionem I perpendiculares ducantur ex centris AL, PN. Et per I sectionem transeat ipsi AF parallelus HO. Cum enim BD &EG in priori propositione parum differant, ponantur aequales, &pro ijs sumantur verè aequales DI, GI. Quia igitur HI, inclinatur super DIM, declinans à perpendiculari INangulo HIN, cui aequalis est OIP seu IFD, refractus igitur ipsius HI, intra convexitatem tertiâ parte ipsius OIP declinabit ab O Iversus IP, per IIX. Atqui L. IO aequalis est ipsi NIH, quia AI, I P aequales &HIO ipsi AP parallelus.