Latin
XXXIX. PROPOSITIO. –
Kepler, Dioptrice 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Refractus igitur intra corpus densum veniens, incidet in aversam ejus superficiem KIG, (cuius perpendicularis per Iest AL) angulo qui tertia parte maior est, quàm LIO. Habet igitur refractus ille intra corpus crystalli inclinationis in aversa superficie partes quatuor. Exiens verò per lin liberum aërem dimidio majorem debet in aere sortiri inclinationem, quia qui ex illo aëre incidit in convexum inclinatus perdit intra corpus tertiam partem inclinationis per VIII. Ergò inclinatus ille trans lentem in aëre habet sex partes, qualium angulus NIH vel LIO habet partes tres. Duplus igitur est angulus illius inclinationis ad angulum LIO. Atqui LIP etiam duplus est ad LIO, quia LIO, OIPaequales. Ergo IPest ille ab HIveniens refractus, &bis quidem refractus, semel in ingressu I, convexi DIM, iterum in egressu I, convexi GIK. Quare Pcentrum convexi obversi BDI est locus concursus parallelorum CB, AD, HI: si convexitates fuerint aequales. Compara XXXIV. XXXV. XXXIIX. memoriae causâ sic. Tribus semidiametris post convexum obversum, duabus post aversum, unâ post utrumque XL.