Latin
PORISMA
Kepler, Dioptrice 15-3
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMA. Patet hinc si inaequales fuerint convexitates, punctum concursus fore post lentem in distantia, quae inter utriusque convexitatis semidiametros versetur. Major scilicet semidiametro minoris, quia altera superficies est de maiori circulo, quae si de aequali fuisset, semidiametri mensura in hoc intervallo fuisset. Minor verò diametro minoris, quia superficies minoris non est sola. Minor denique semidiametro maioris, quia si superficiei minoris circulus aequalis fuisset, tum demum semidiametri mensura maioris in hoc intervallo fuisset, nunc autem non aequalis, sed minor est. ProposiXLI.