Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 16-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. Super albo pariete pingere visibilia lente convexa. In camera obscura lens convexa obsideat unicam fenestellam. Papyrus ad punctum concursus applicetur. Nam punctum rei visibilis super papyro, omnibus radijs, quibus in lentem radiat, rursum in unicum ferè punctum punctum colligitur. Constant verò visibilia punctis infinitis. Infinita igitur talia puncta pingentur super papyro, id est tota rei visibilis superficies.