Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
XLIV PROPOSITIO. Pictura lentis inversa est. Nam lens est basis in quam insistunt bini utrimque coni, alterius, vertex est in puncto visibili, alterius vertex in puncto picturae super papyro. XLV DEFINITIO. Dicamus talem bigam doctrinae causa Penicillum. Iam verò penicilli omnes omnium punctorum in lente velut in communi basi comorum concurrunt &transitâ lente rursum divergunt: sortiunturque plagas contrarias. In hac pictura penicilli tres sunt AB, CD, &EF concurrentes in lente convexâ GH, veluti in basi communi. XLVI. PROPOSITIO. Sicut se habet Diameter picturae ad eius distantiam à lente, sic se habet diameter rei visae ad eius etiam distantiam à lente, ferè. Nam axes penicillorum (rectae ductae à puncto visibili ad punctum picturae respondens) secant sese mutuò omnes penè in uno puncto, quod est proximè centrum lentis. Ergo anguli κατὰ κορυφὴν aequales, per XV. primi Euclid. habent etiam bases cruribus utrimque proportionales, per IV. sexti Euclid. XLVII.