Latin
LVII. AXIOMA PHYSICVM
Kepler, Dioptrice 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
LVII. AXIOMA PHYSICVM. Axes per centra pupillae &humorum oculorum transeuntes naturali motu vel potius quiete paralleli sunt, voluntariè verò contorquentur ad propinqua contemplanda. DEFINITIO. LIIX. Distincta visio, est in quâ partes rei subtilissimae elucent, &in conspectum veniunt. Confusa; in qua partibus majoribus apparentibus, minores latent, &veluti obliterantur seu obliniuntur, confusis inter se terminis. Fortis visio seu clara, est cum res videtur quasi in multo lumine; Debilis seu obscura, cum res videtur quasi in tenui lumine, quale est in Eclipsi Solis, aut lucente Luna. PROPOSITIO. LIX. Superficies densi, quae parallelos per corpus venientes post corpus refractione factâ perfectè concurrere facit, est Hyperbolicae adfinis. Esto circuli pars ABCDEFG. centro H. &perpendicularis HD producta sit sufficienter. Ejusque paralleli RA, PB, LC. KE, MF, QG. Quod si refractiones omnes essent incidenLHKMA tiae proportionales, refractione facta paralleli omnes in idem punctum concurrerent, puta in I, per XXXV. Sed quia non sunt proportionales per XII. Sed augentur supra modulum in magnis inclinationibus, ideoque LC quidem &KE concurrunt in I, at proximi PB &MF concurrunt altius in N, &ulteriores RA. QG adhuc altius in O. E tan Vt igitur puncta ONIcoëant in N oportet