Latin
LVII. AXIOMA PHYSICVM
Kepler, Dioptrice 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
in AG fieri minores refractiones, in CE majores. Minor autem erit in AG, refractio, si minor sit illic inclinatio RA, QG ad superficiem, major in CE, si major inclinatio LC, KE. Minor autem inclinatio fit RA ad AB, si AB termino B ipsi Rappropinquet, hoc est, si superficies aliqua sit, quae circularem superficiem AB C in Asecet, altior incedens quàm ABC. Eadem si BCD in Erursum secuerit, major erit ipsius LC super eam inclinatio. Sic &in E. G. Secat igitur nova linea veterem in punctis quatuor. Idem autem facit Hyperbola. Non facit Ellipsis. Nam Ellipsis portionem semicirculo minorem non secat, nisi in duobus punctis. Parabola verò etsi idem facit, non est tamen similis quaesitae superficiei ob hanc causam. Nullum enim ad certum angulum sese accommodat. At superficies quaesita sese ad angulum certum debet accommodare, qui est 96. quia refractio maxima est 48. cujus duplum est 960. per IX. LX.