Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt etiam primi generis homines magis ebriosi &somnolenti &ociosi, &cogitabundi, hoc est, qui crebrò dimittunt curam rerum ante pedes &sub manibus versantium, quibus ideò oculi diriguntur ut plurimum in situm parallelum, quo situ non nisi remota distinctè videntur. Secundi verò generis homines sunt potius sobrij, vigiles, laboriosi, intenti ad praesentia. Sic illi ferè procerâ statura sunt, quia magis à fundo remotum habent oculum &longiùs prospiciunt, hi potius pumili; quod tamen non est perpetuum. Dictum est enim hic etiam aliquid sibi vindicare corporis habitum naturalem. LXV.