Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 28-3
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Convergentibus quacunque ratione unius radiosi puncti radijs versus oculum impossibile est fieri distinctam visionem. Omnis enim oculus factus est ut aut remota distinctè videat aut propinqua. Remota radiant quasi παραλλῆλως per XXIII. Propinqua divergentes mittunt radios in oculum per XXIV. Nullum ergo distinctè visibile punctum radiat sic, ut ejus radij ubi oculum tangunt convergant. Hactenus de oculo &visione: sequitur de usibus lentis respectu oculi. LXVI. AXIOMA OPTICVM. Res cognitae distantiae &incognitae magnitudinis sub magno visionis angulo ex inopinato comprehensa videtur magna, sub parvo parva. Probatur in Optic. ex XIX. LXVII. AXIOMA OPTICVM. Intervalla inter oculum &rem minutam, sunt in eversa proportione angulorum visoriorum: hoc est, quo longiùs res quaelibet recedit, hoc minori angulo cernitur. Res LXVIII. Res cognitae magnitudinis, &incognitae distantiae, ut facies hominis adulti, unico oculo sub magno visionis angulo ex inopinato comprehensa, videtur propinqua, sub paruo remota per LXVII. Est conversa demonstratio prioris. Vnico vero oculo visionem oportet esse peractam; quia dualitas &distantia oculorum (nec minus &motus capitis, vicem supplens plurium distantium inter se oculorum) distantiam rei, si proportionata est, ex incognita reddit cognitam.