Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
LXIX. Cum igitur remota omnia, putentur eodem abesse intervallo, quippe incognito quod tamen ob hoc ipsum, quia valde remotum, quasi cognitum concipitur (verbi causa unam coeli concipimus superficiem, in qua insint omnes stellae, quocunque intervalli discrimine) remota igitur incognitae magnitudinis sub majori angulo visa, majora putantur, sub minori minora, absolutè. Ex LXVI. Vt si quâ ratione angulus quo Luna videtur amplietur; lunam ipsam putabimus majorem esse effectam; quia de distantia lunae nihil aliud concipimus, quam hoc; illam quocunque videatur angulo, in eodem coelo manere.