Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 33
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo dextrum punctum E, radio EADLP, &vicinis, (qui in puncta ipsi Asinistrae parti lentis vicina, versus H incedentes, &refractione facta in D concurrentes, indeque rursus divergentes, versus PO latitudinem oculi;) his inquam radijs à sinistra lentis parte Avenientibus, E dextrum punctum irradiat oculum OP. Contra sinistrum punctum C radiat in O Poculum radio CBFO, &vicinis versus K qui convergentes in F post iterum divergunt per XXI versus OP oculum; &ita C sinistrum punctum visibilis radiat à BK dextra parte lentis. Cum autem oculus non capiat, quid radijs in lente ipsa accidat, sed aestimet, ibi sitam esse quamlibet partem rei visibilis, unde ejus radij oculum ingrediuntur per XIX, ideoque res visibilis Ce repraesentatur eversa oculo in OP. LXXVI.