Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 33-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Punctum eversionis, seu in quo se secant binae lineae à binis punctis rei visibilis in centrum oculi confluentes: id inquam punctum est inter visibile &lentem. Probabitur enim, ut prius proposit. LXXV. lentis partes dextras respondere sinistris rei visibilis, &vicißim. Nulla ergo fit sectio conorum visivorum inter oculum &lentem, sed inter lentem &visibile. Quod verò de conis totis verum est, idem &de lineis medijs conorum verum esse necesse est, quae in centrum pupillae incidunt; atque etiam de ijs quae in extremitates pupillae. Vt in schemate p. LXXV. in puncto S secant se EADLP &CBFLO, in P. O. extrema pupillae lapsi. L. verò sectio est pars concursus conorum ODP, OFP in OP, qui hic jam non consideratur, quia hic supra prop. LXX, situm rei non evertebat. Erant tunc coni IACHG& IKEBG. PROPOSITIO. LXXVII. Oculus πρες βύτου nihil penè eversarum rerum per lentem convexam distinctè videt. Cum enim πρεσβύτης per LXIV. oculum assuefecerit ad radiationem parallelam, puncti scilicet remoti: eoque non sit aptus ut radijs unius puncti sensibiliter divergentibus videat distinctè: In eversione visibilis, omnia visibilis puncta post D. F concursum radios habent iterum divergentes versus oculum OP. per XXI. Vt DO, DP, sit FO, FP. Non videt igitur oculus Presbytae in OP distinctè, nisi si OP latitudo pupilla ad DO longitudinem non habeat amplius sensibilem &proportionatam distantiam, ut sic DO, DP sint quasi paralleli.