Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim in priori schemate lens AB, remotior ab oculo C, quàm ab oculo O, &ductis ex O rectis in A. B. quoniam OA, OB interiores sunt quam CA, CB, refracti ipsorum, sectione facta in A &B erunt exteriores per XI. Sit ipsius OA refractus A M exterior, &ipsius OB sit refractus exterior BN. Patet igitur quod Refractis AM, BN venientibus à propinquo oculo O major hemisphaerij portio abscindatur; refractis vero AD, BE venientibus à Coculo remotiori, abscindatur, portio hemisphaerij minor. Id multò evidentius erit, si sic manentibus inclinationibus refractorum, oculi O C in unum coeant, &lens diversos acquirat situs.