Latin
XXCII. PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 37-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXCII. PROPOSITIO. Oculus visibilem rem longinquam conspicatus, propè lentem, ubi recesserit eminus, versus concursus punctum; eandem videbit majorem, quàm propè. Videtur contraria priori, ideò ei apponitur declarationis causae. Attende enim, quod res omnes lente remota visae, minori angulo cernantur junctim per LXXXI. At res singulae seorsim, quae videntur lente &propinquâ &remotâ, remotâ lente videntur majori angulo. Nam angulus quo lens spectatur tota, &angulus, quo per lentis particulam spectatur res aliqua, contraria patiuntur. Dum enim lens removetur, ille minuitur, hic augetur, &cum eo portio lentis, qua res illa spectatur, augetur; primum ut visibile idem apprehendat, deinde ut idem majus repraesentet; adeò, ut oculo in ipsum punctum concursus incidente, unicum visibilis rei punctum tota lente cernatur: quod propè oculum cernebatur per lentis particulam aut minorem aut cerè non majorem, quàm est oculi pupilla. Nunc ad demonstrationem. Sit ergo, ut i supra per LXXIX potestas lentis utrimque convexae collata in superficiem AB corporis densi porrecti usque ad visibile.