Latin
XXCIII
Kepler, Dioptrice 39
Unproofread scanNot analysed yet
XXCIII. PROPOSITIO. Oculus eandem rem visibilem longinquam conspicatus per duas lentes convexas, singulas seorsim: siquidem utriusque distantia ab oculo fuerit in eadem proportione ad suae convexitatis diametrum; res visibilis per utramque lentem seorsim videbitur eâdem magnitudine: sin variata erit proportio; majorem videbit rem per lentem illam, cuius distantia in proportione fuerit major. Sit oculus O, P Qlens magna, centro R descripta. Connectantur puncta PQeum O, &in punctis harum linearum sit minor lens ST, quae eductis per S. T. puncta parallelis ipsis PR, QR, quae sint SV, TV ex puncto eorum concursus Vdescribatur. Et refringatur OP, OQ, in PVV, QX. Cum igitur VS &RP sint parallelae, sic &VT. RQ incidentes in eas recta OS, OQ. facient aequales angulos OPR, &OSV, sic OQRG OTV. Sed &VTS& RQP sunt aequales, quippe inter lentes, &earum semidiametros: quare &OTS &OQP, quippe ablatis aequalibus, erunt aequales. Aequaliter igitur OT super TS &OQ super QP lente inclinantur. Quare &refractiones utrimque erunt aquales. Refracti igitur ex S. T. paralleli erunt ipsis PVV. QX. sint ST.