Latin
XXCIII
Kepler, Dioptrice 40
Unproofread scanNot analysed yet
TZ. Et cum sint parallelae, eandem igitur ad sensum comprehendent rem visibilem per XXIII. &sub eodem angulo POQvel SOT: quare eadem magnitudine censebitur, per LXVI. Est autem etiam, ut VS semidiameter lentis ST, ad SO distantiam ejus ab oculo, sic PRsemidiameter lentis PQ ad PO distantiam ejus ab oculo, &permutatim. Patet igitur prior pars propositionis. Iam de alterâ. Dico jam si alia sit proportio distantiarum, alia semidiametrorum ut si à lente ST, distet oculus O, intervallo SO, à lente verò PQ, oculus V intervallo PV, tunc majora videri visibilia lente PQ, cujus ab oculo Vdistantia major est in proportione PR semidiametri, quàm est lentis ST distantia SO ab oculo O in proportione SV semidiametri: quippe cum OS ad SVsit ut OP ad PR, OP verò sit brevior, quam VP. Nam XXCII. lente PQ posita, majora videntur visibilia oculo V, quàm oculo O. At per hactenus demonstrata oculo O aequalia videntur visibilia per ST, &per PQ lentes in hoc situ. Ergo majora videntur visibilia oculo Vlente PQ, quàm oculo O, lente ST. XXCIV.