Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Oculus, quo longius extra punctum concursus abierit, hoc eversa videt minora. Hujus Propositionis demonstratio declaratione potius comprehenditur, &comparatione praecedentium. Nam incipiamus à XXXVII. conversa, &sit pro puncto radiante oculus, perinde enim est per III. Oculus igitur, si sit tàm propinquus lenti, tunc ejus radij per lentem transeuntes, divergunt, etiam refracti versus visibile, &sit quod demonstratum est prop. LXX. ut visibile appareat erectum. Oculo verò à lente recedente paulò longius, augentur visibilia per XXCII. quamvis minuitur earum numerus per XXCI. Exinde oculo veniente propè punctum concursus, ejus radij lentem ingreßi, fiunt paralleli per XXXV. conversam. Si latum unguem amplius removeris oculum à lente, omnes oculi radij per lentem refracti incipiunt concurrere. primum post visibile si continuarentur, inde in ipso unico rei visibilis longinquae puncto. Et iunc de illo visibili nihil nisi punctum unum cernitur, &id tàm magnum, quanta lens apparet, &confusißimè. Si paulò amplius oculum à lente abstraxeris; concursus ille radiorum seu linearum ex oculo (refractorum in lente) jam deserit rem illam visibilem, &accedit versus lentem.