Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 43-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA. XXCVII. Duobus convexis distincta praestare visibilia &erecta, sed minora. Haec duo convexa oportet in sufficienti discrimine esse convexitatum. Collocetur igitur oculus extra utriusque puncta concursuum, alterius puncto distinctionis propior à reliqui puncto distinctionis remotior, ut ita neutro solitario eversa distinctè cernantur. Si enim fuerint lentes hoc situ cum oculo in eandem lineam compositae, contraria vitia se mutuo tollent, &distinctio sequetur. Vt autem &erecta sit imago, oportet eam bis euerti. Et ut hoc fiat lentem propiorem oportet ipsam etiam esse remotam à remotiore ultra illius puncta concursus. Sit Sit enim AB visibile, CD, EFlens ab oculo remotior. Sit K punctum concursus. Si ergo imago ipsius AB evertitur hac unâ lente: punctum ubi imago apparet eversa, erit ultra K remotius à lente per LXXV. Sit ille locus L &quia species ipsius lentis EF, cumque eâ imago eversa ipsius AB, debet everti denuò per aliam lentem, quae sit GH, imago verò rei AB eversa, comprehenditur lineis ADFL, BCEL: necesse est igitur lentem GH. esse ultra L, per LXXVI.