Latin
PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 44
Unproofread scanNot analysed yet
Fuit verò L à lente EF remota ultra K punctum concursus. Ergò GHlens secunda multò longius removebitur, ultra Kejus punctum concursus: ut FLG, ELH venientes ab extremitatibus rei, secundam refractionem in G. H. paßi tandem iterum coëant, &cogantur ad oculum in I. Denique haec imago minor est re visibili. Nam primùm species ipsius EF Ceorumque quae per eam videntur) eversa per lentem GH, &distincta apparens, erit minor in I, per XXCV. Sed per eandem, oculo in L constituto, ipsum etiam visibile AB per lentem CD eversum, minus occupare spacium videtur in lente, quàm pro suâ magnitudine. Quia L non potest esse proximum ipsi K puncto concursus, ne nimia sit confusio. Lenim proximum esse debet puncto distinctionis, ut &I. Gemino igitur nomine visibile AB repraesentatur parvum.