Latin
XXCIIX. PROPOSITIO. PROBLEMA
Kepler, Dioptrice 46
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergò AB inclinetur super densioris superficiem; refringetur in B, &refractus à BG declinabit, versus BE perpendicularem per II. Sit BL similiter &AC refringetur in C, &refractus à CH versus CF perpendicularem declinabit, ut sit CM. Sed DBF, DCF plus divergunt, quia à propiori puncto quàm AG, AHà remotiori per eadem BC puncta traducti. Et BL, CM ad eos plus divergentes accedunt, à BG, CH minus divergentibus recedunt, plus igitur divergunt, quam AB, AC, idque intra corpus densum.