Latin
XCI. PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
XCI. PROPOSITIO. Si punctum lucens propius fuerit lenti centro cavitatis, divergentes, refractione factâ, minus divergent intra corpus densum. Sit enim jam Acentrum circuli, D punctum radians. Erunt igitur ABG, ACH perpendiculares, &DB, DC radij, qui cum deberent pergere, viam BE &CF, refringuntur in B. C. punctis, &accedant dunt ad perpendiculares BG, CH, fiuntque BL. CM. qui minus divergunt, quàm BE, CF. XCII. Divergentes intra corpus densius versus cavum eius terminum, eo transito divergunt amplius. Divergant BLCM versus cavum densi terminum LM.