Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Visibilia longinqua lente satis cavâ in uno puncto ab oculo τοῦ μύωπος collocata representantur distincta. Nam longinqua puncta radiant parallelos per XXIII. Cum ergo μύωπες sint assvefacti ad propinqua; ad divergentes igitur assvefacti sunt per XXIV. eoque confuse vident remota. At cavae lentes faciunt radios parallelos divergere per XC. Faciunt igitur ut eorum parallelorum radiorum puncta distinctè videantur. Non tamen in omni situ cavae lentis. Nam punctum idem Aper cavam lentem CE remotiorem ab oculo BD, radians in pupillam oculi BD, parvâ lentis portione CE utitur: quippe quod in ampliorem radiat, id nimia divergentiâ aberrat ab oculo. Contra idem A punctum, propinquae lentis OI, majore utitur portione OI, ad radios ab A, spargendos in totam pupillam BD. At parva portio CE propior est perpendiculari ex Ain lentem, quàm ampla OI: minor igitur AC, AE radiorum propiorum ad superficiem inclinatio, quàm radiorum AO, Al. ideoque &minor refractio ACB.