Latin
XCI. PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 48
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim parallelipedum densum CB, ED, radij in eo contra se inclinati EC, DE, aequalibus angulis CED, BDE: ij refringentur in punctis C. E. B. D: refracti EG, CA per III. erunt paralleli, item &DF, BA, quia CB, ED paralleli. Aequalis igitur divergentia in AC, AB, illi in EG, DF. Excavetur jam CB, circulo CHB. Minuetur igitur inclinatio EC super cavam superficiem, quare minor etiam erit refractio, superior itaque refractus, puta CI& in altero C BI. Minus igitur divergent jam IC. IB quàm EB, DF. Et multò minus si etiam in ED excave. LI 5 tur, quia CE super novam superficiem magis inclinabitur. Et refracti magis divergent, quàm nunc EG, DF, ut si sint EL, DO. XCV.