Latin
CIII. POSTVLATVM
Kepler, Dioptrice 55
Unproofread scanNot analysed yet
NOTA. CVI. Quod I. Baptista Porta profitetur radios solis primum colligere, post collectos in infinitum mittere, &sic comburere, etsi de speculis loquitur, videtur tamen de perspicillis intelligi debere, quia de industria occultavit sententiam. Quod si de lentibus intelligi debet, non aliud erit artificium, quàm primùm lente convexa colligere multos radios, post sic collectas proximè punctum concursus excipere lente cavâ, quae ex convergentibus parallelos faciat, ut dictum prop. CV. Itaque vide ea, quae prop. LVI. sunt dicta contra. Quibus jam addo &hoc amplius, &si emendaveris in Portae verbis illud de lineâ ustoriâ infinitâ, ut sit scil. idem quod conus ustorius, quantùm velis protensus, ut ita adhuc per sectionem radiorum incensio quaeratur in fine coni; tamen nihil profici. Nam si sectio causatur incensionem, fortis sectio fortem praestabit incensionem, debilis debilem. At in longissimi coni vertice debilissima erit sectio. CVII.