Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 56
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. Cavâ lente proximè oculum positâ, quae solitaria confusa praestaret visibilia; quaecunque lens majori circulo convexa in unâ certâ remotione à cavâ distinguit visibilia &auget. Nam per C. cavae lentes de circulo nimis angusto, si proximè oculum applicentur, confusa reddunt, propter nimiam radiorum divergentiam. Sed per LXXI. radiationes unius puncti per convexam lentem solitariam oculo posito intra centrum concursus praestant confusam visionem propter convergentiam. Et per CIV. illa nimietas divergentiae, &haec convergentia, lentibus in tubum compositis se mutuò tollunt. Sublata ergo convergentiâ &emendatâ nimia divergentiâ, sequitur distincta visio. Tollitur autem, quod nimium est, divergentiae in unâ qualibet lente cavâ proximè oculum, per certam convexae lentis remotionem ab oculo. Nam lente convexa prope oculum existente, remedium nimiae hujus divergentiae (convergentia) est in parvâ quantitate. Vt in schemate prop. LXX. lente cavâ in IG existente extremi radij AI, HG intercipientes portionem cavae lentis IG convergunt angulo parvo IFG. Rursum convexa discedente ab oculo remedium est in magna quantitate. Vt si lens cava cum oculo paulò supra F sit, extremi radij unius puncti C erunt AF, BF, angulo AFB majori eandem cavae lentis portionem intercipientes. Majori autem circulo convexa lens requiritur, quia si circulus convexitatis circulo cavitatis esset aequalis, ut convexum illius in cavum hujus sedere &reliqua illius convexitas, quasi parallela esset reliquae hujus cavitati, tunc lentes immediatè junctae sese mutuò ferè emendarent, &altera alterius actionem aboleret, sic ut in alterius excessu nullam vel vilem medicinam repositam haberet oculus confusione laborans in remotis videndis. Divulsa verò hac continua lente, à cavâ, plus etiam convergerent radij in cavam incidentes, &sic à cavâ ne paralleli quidem amplius effici possent, nedum divergentes.