Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO. CIX. In Instrumentis, majora &distincta exhibentibus visibilia, nulla cava lens valde longè abest à punctis concursus, post lentem convexam existentibus. Nam si quàm fieri potest maxima repraesentent, cavam lentem oportet esse proximè oculum, per XCIIX. Convexam verò longè ab oculo, per XXCII. Quare &longè à lente cavâ; &tamen lentis cavae locus per CIV, est inter convexam &ejus punctum concursus, Si ergo convexa est longè à cavâ remota, punctum concursus erit proximum cavae lenti. PROPOSITIO. CX. Proposita lente convexâ, cavarum lentium oculo proximè applicatarum, quae minori circulo cava est, ea longius à convexo distat, &propius ad punctum concursus applicanda est. Lentis convexae AB portio DE radios ab eodem puncto fluentes transmittat, &sit concursus C. Cum igitur per unam lentem convexam AB Lejusve portionem DE unam &eandem) eadem KQ sit convergentia radiorum DC, EC, unum &idem debet adhiberi remedium, divergentia scilicet per lentes cavas.