Latin
PROPOSITIO
Kepler, Dioptrice 60
Unproofread scanNot analysed yet
At divergentiam causatur refractio, refractio verò ejusdem radij, ut DC non nisi in similibus inaequalium lentium cavorum portionibus eadem esse potest. Sint ergò cavae lentes FG &HI. Et quia similes sunt portiones FG, &HIquaelibet de suae lentis cavitate; abscindendae verò sunt à radijs ijsdem DC& EC. Erit igitur ut FG majoris cavitatis portio ad similem HI minoris cavitatis portionem, sic etiam FC distantia illius à concursu major ad HC minorem. Quod si HI minus à Cdistat quàm FG, plus à DE distabit eadem HI, quàm FG lens majore circulo cava. CXI. PROPOSITIO. Cavum unum &idem oculo proximè applicatum, ut cum convexis diversis distincta exhibeat, ab omnium illorum concursibus aequali intervallo debet abesse. Nam una lens cava unum tantum praestat remedium; unam ergo solam emendat radiorum convergentiam. At in eadem distantia lentis cavae, à concursibus quarumcunque convexarum, est eadem convergentia radiorum qui quidem ab eadem cava lente excipiuntur. Nam si maximè latior sit lens altera ex convexis, &extremi ejus radij magis convergant: ij tamen aberrabunt à lente cava vel ab ea portione lintis, cujus refracti in pupillam oculi venire possunt. CXII.